Latin
7.77 to 7.97
Leo the Great, Epistolae 7.77-97
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. Quod aiunt diabolum numquamfuisse bonum, nee Dei opus esse, sed ex chao et tenebris entersisse. —Sexta annotatio indicat cos dicere quod diabolus numquam fuerit bonus, nec natura ejus opificium Dei sit, sed eum ex cHao et tenebris emer: sisse: quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed (c) omnis mali ipse sit principium atque substantia: cum fides vera, quae est catholica, omnium creaturarum sive spiritualium, sive corporalium bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam: quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonusesset, siin eo quod factus est permaneret. Scd quia naturali excellentia male usus est, et in veritate non sletit (Joan. vin, 44). non in contrariam transiit substantiam, sed a summo bono, cui debuit adhaerere, descivit; sicut ipsi qui talia asserunt a veris in falsa proruunt, et naturam n eo arguunt in quo sponte delinquunt, ac pro sua voluntaria perversitate damnantur. Quod utique M) in ipsis malumerit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena substantiæ. CAP. VII. Damnant nuptias et usum matrimanii. —Septimo loco (e) sequitur, quod nuptias da. mnant, et procreationem nascentium perhorrescunt, in quo, sicut pene in omnibus, cum Manichaeorum profanitate concordant: ideo, Sicut ipsorum mores probant, conjugalem capulam detestantur; (f) quia non est illic libertas turpitudinis, ubi pudor et ma. trimonii servatur et sobolis. CAP. VIII. —Corpora humana aiunt per diabolum formari, et eorum resurrectionem negant. -Octavum ipsorum est, plasmationem humanorum corporum (g)diaboli esse figmentum, et semina conceptionum opera daemonum in mulierum uteris figurari: propter quod resurrectionem carnis non esse credendam, quia (h) concretio corporis non sit congruens animae dignitati. Quae falsitas siue dubio opus diaboli est, et talia prodigia opinionum, figmenta sunt daemonum.