# Epistolae 7

Leo the Great, Epistolae, quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7

CAp. VII. - Suis unaquæque provincia sit contenta conciliis, nec ultra Hilarius audeat conventus indicere synodales, et sacerdotum ominijudicia, se interserendo turbare. (It) Qui'Don tantum noverit se ab alieno jure depulsum, sed etiam Viennensis provinciæ, (i) quam mate usurpaverat, potestate privatum. Dignum est enim, fratres, antiquitatis statuta reparari, cum is qui sibi ordinationem provinciæ indebitæ vindicabat, talis in praesenti etiam probatus fuerit (j) exstitisse, ut cum ipse frequentius temerariis et insolentibus verbis sententiam damnationis expeteret, suae tantum civitatis illi sacerdotium, pro sedis apostolicæ pietate, praeceptio nostra servaverit.(a)Non ergo intersit ulli ordinationi;non ordinet, qui meriti sui conscius, cum quaeretur ad causam, turpi fuga se credidit subtrahendum,(b) etsors apostolicæ communionis, cujus participes esse non meruit: Deo, ut credimus, hoc agente,qui ilium, inopinantibus nobis, et ad judicia nostra pertraxit, et inter examinationes habitas, ne communionis nostrae consors fieret, ut abscederet latenter, effecit.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
