Latin
quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur
Leo the Great, Epistolae 8
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VIII. —Nulli Christianorum facile communio denegetur, nec ad indignantis Gat hoc arbitrium sacerdotis, quod in magni reatus ultionem invitus et dolens quodammodo debet inferre animus(c)judicantis. Cognovimus enim procommissis et levibus verbis quosdam a gratia communionis exclusos,el animam pro qua Christi sanguis effusus est, irrogatione tam saevi supplicii sauciatam et inermem quodammodo exulamque omni munimine,diabolicis(d)incursibus, ut facile caperetur, objectam. Certe(c)si quando causa talis emerserit, ut pro commissi criminis qualitate aliquem juste faciat communione privari, is tantum pœnæ subdendus est quom reatus involvit; nec par- 'ticeps debet esse supplicii, qui consors non docetur fuisse commissi. Sed quid mirum eam in laicos talem existere, qui soleat de sacerdotum damnatione gaudere?