# Epistolae 8-4

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-4

CAP. VIII. — Destructis itnque tot haeresibus, quae per sanctam devotionem praesidenlium Patrum a corpore suntcatholicae unitatis abscissae, quaeque ideo extorres a Christo esse meruerunt, quia Verbi incarnationem, quae singularisest recte credentium salus, iecerunt sibi lapidem offensionis etpetram scandali. (I Petr. II, 8); miror dilectionem vestram in discernendo veritatis lumine laborare. Et cum multismanifestationibus declaratum sit quam recte et Nestorium et Eutychen cum Dioscoro fides Christiana damnaverit, nec Christianus possit vocari qui vel illius vel horum impietati praebet assensum, doleo vos evangelicae et apostolicae doctrinae, ut audio, resultare exagitando seditionibus civitates, conturbando Ecclesias, nee solum injurias, sed etiam caedes presbyteris atque episcopis inferendo: ut præ furore et sacvitia,(f) propositi vestri et professionis sitis immemores. Ubi est regula mansuetudinis et quietis? ubi longanimitas patientiae? ubi tranquillitas pacis? ubi firmamentum dilectionisettolerantiae fortitudo?Quæ vos ab Evangelio Christi aut persuasio abduxit, aut persecutio separavit? Vel quae tanta exstitit decipientis astutia, ut obliti prophetarum et apostolorum, obliti symboli salutaris et confessionis quam pronun tiantes coram multis testibus, sacramentum baptismi suscepistis, diabolicis vos illusionibus subderetis? Quid apud vos acturae fuerant ungulae, quid saeva tormenta, si ad expugnandam fidei vestræ integritatem tantum vana haereticorum commenta valuerunt? Pro fide vos agere creditis, et fidei contraitis. Ecclesiae nomine armamini, et contra Ecclesiam dimicatis. Hoccine a prophetis, hoc ab evangelistis, hoc ab apostolis didicistis? ut negantes veram Christi carnem, et ipsam Verbiessentiam passioni mortique subdentes, alienam faciatis nostram a suo reparatore naturam, totumque quod crux intulit, quod lancea vulneravit, quod sepulcri lapis (g) suscepitet reddidit, solum fuisse opus divinae potentis, non etiam humilitatis humanæ? Propter quam Apostolus dicit: Non enim erubesco Evangelium Rom. I, 16): quoniam noverat quale Christianis ab inimicisobjiceretur opprobrium. Et ideo etiam Dominus protestabatur dicens: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor illum coram Patre meo (Matth. x, 32). Ili enim non erant digni confessione Filii et Patris, quibus nunc caro Christi verecundiam facit; probabuntque senuliam de signocrucis sumpsisse virtutem, quid quod præferendum frontibus acceperunt, promere labiis erubescunt.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
