# Epistolae 8-6

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus NICETÆ Aquileiensi episcopo salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-6

CAP. VII. De his qui semel baptizali sunt, sed ab hæreticis. - Nam(p)hi qui baptismum ab hæreticis acceperunt,cum antea baptizati(q)non fuissent, sola incocatione Spiritus sancti per impositionem manuum confirmandi sunt,quiaformamtantum sumpserunt. haptismi sine sanctificationis virtute Et (a) hanc regulam,ut scitis,servandam in omnibus Eccle- Bus prædicamus,ut lavacrum semel initum,nulla iteratione violetur,dicentc Apostolo: Unus (b) Dominus, utta fides, "num baptisma.Cujus ablutio nulla iteratione temeranda est, sed,ut diximus,sola.sanctificatio Spiritus sancti invocanda (c) est: ut quod ab hæreticis nemo (d) accipit,a catholicis sacerdotibus consequatur.Hanc autem epistolam nostram,quam ad consultationem tuae fraternitatis emisimus, ad omnes fratres (e)et comprovinciales tuos episcopes facies pervenire (f) ut omnium observantiae data prosit auctoritas.(g)Data XII kalendarum Aprilium, consulatu Majoriani Augusti.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
