Latin
(m) LEO universis in episcopis per salutem.Africam constitutis in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IX. —Cum itaque de omnibus quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dHectionem vestram (a) videatis instructam; superest, fratres, (b) ut concordi obedientia salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes,sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus (c) serviatis, et in nullo patiamini (d) pia canonum decreta violari. Quæ enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis: ne quod ad tempus pia lenitate concessinlus, justa (e) posthac ultione plectam us.