# Epistolae 9-3

Leo the Great, Epistolae, (m) LEO universis in episcopis per salutem.Africam constitutis in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-3

CAP.IX. — Cum itaque de omnibus quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dHectionem vestram (a) videatis instructam; superest, fratres, (b) ut concordi obedientia salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes,sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus (c) serviatis, et in nullo patiamini (d) pia canonum decreta violari.Quæ enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis: ne quod ad tempus pia lenitate concessinlus, justa (e) posthac ultione plectam us.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
