# Epistolae 9-5

Leo the Great, Epistolae, Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-5

CAp. IX. — Cognoscant itaque per tuam sanctitatem, qui in illis partibus ambigunt, quod legitime per octavam indictionem Pascha (c) peragemus. Propterea enim scripsi, Patrum et in hoc ecclesiasticaa formulas subsequens, et exinde occasiones rei hujusi assumens. Sic namque et (d) praecessores nostri, si quando dubietas ortu est, praedicere festinabant, ut ubiqueconsonanlerageretur(e) sacra festivitas. Quod etiam nunc juxta priscam consuetudinem(f) credimus in Domino praedicari in Ecclesiis et unam fidem, unum baptisma, unam solemnitatem sacratissimam paschalem ab omnibus Christianis ubique celebrari in ChristoJesu Domino nostro, quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
