Latin
Sermon 1
Leo the Great, Sermones [Attributi] 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —(a)Ad Ecclesiae filios instruendos addendum estnostn Sermonis obsequium. Nonenim timemus ne spiritales et eruditi nota fastidiant,ad quorum fructum pertinet aliis (b) insinuare quod ipsi cum magna sui utilitate didicerunt. Fiat ergo per corda omnium,dispensatjomunerum divinorum, et(c)servitutem oris nostri docti indoctique non spernant. Adsit etiam nostrae fidei ipsius largitas de cujus majestate loqui (d) tentamus, ut ad profectum totius Ecclesiae suae et vos capaces et nos faciatabundantes. Cum i itur ad intelligendam dignitatem Spiritus sancti oculoa menti8intendimus,nihil diversum ab excellentia Patris et Filii cogitemus: quia in nullo ab unitate suadiscrepat (e)divinæ Trinitatis essentia. Sempiternum est Patn, coaeterni sibi Filii esse genitorem. Sempiternum est Filio, intemporaliter a Patre esse progenitum. Sempiternum quoque est Spiritui sancto Spiritum esse Patris et Filii: ut numquam sine Filio Pater, nunquam Filius sine Patre, nunquam Pater et Filius sine Spiritu sancto fuerint; et omnibus existentiæ gradibus exclusis, nullaibi persona sit (I) anterior, nulla posterior. Hujus enim beatae Trinitatis (g) incommutabilis Divinitas unaestin substantia,indivisa in opere, consors in voluntate, par in omnipotentia, aequalis in gloria. De qua cum Scriptura sancta sic(h)loquiturut ant in factis autin verbis aliquid (t) designet, quid singulis videatur convenire personis, non perturbatur fides catholica, sed docetur: ut per proprietatem aut vocis aut operis insinuetur nobis veritas Trinitatis, et non dividat intellectus quod distinguit auditus. Ob hocenim quaedam sive sub Patris, sive sub Filii, sive sub Spiritus sancti appellatione promuntur, ut confessio (j) fidelium in Tnnitate non erret. Quae cum sit inseparabilis, numquam intelligeretur Trinitas esse, si semper (k)inseparabiliter diceretur. Bene ergo ipsa difficultas loquendi cor nostrum ad intelligentiam trahit, et per infirmitatem nostram cœlestis doctrina nos adjuvat: ut quia in deitate Patris, Filii et Spiritus sancti nec singularitas est nec diversitas cogitanda, vera unitas et vera Trinitas possit quidem mente simul sentiri, sed non possit simul ore proferri. Fundata igitur, dilectissimi, in cordibus nostrishac fide, (a) salubriter credimus quod tota simul Trinitas una virtus est, una majestas, una substantia, (b) indiscreta operatio, inseparabilis dilectio, indifferens potestas, simul implens omnia, simul continens universa. Quod enim est Pater, hoc est et Filius, hoc est et Spiritus sanctus; et vera Deitas (c) in nulla esse aut minor aut major potest. Quae sic in tribus est confi-. tenda personis, ut et solitudinem non recipiat Trinitas, et unitatem servet æqualitas.