# Sermones [Attributi] 1.11

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.11

CAP. XI. — (g) Quamvis ergo in uno Domino nostro Jesu Christo.vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, et utraque essentia cornmunes habeat artiones, intelligendæ tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sinceræ fidei contemplatione cernendum est ad quae provehatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis: quid sit quodcaro sine Verbo non agit,et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia non conciperet virgo nec pareret,et sine,veritate carnis obvuluta paunis infantia non jaceret. Sine Verbi putentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum,et sine veritate carnis nec cibusjejunio nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia nun se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem (h) esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum proprietatem divinæ humunæque substantiæ unum Dei Filium et hominem credit et Verbum. Quamvis ergo ab illo initio,quo in utero virginis Verbum caro factum est (Joan.I),-ihil umquam inter divinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones,ca ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt nulla permixtione confundimus, sed quid cujusque formae sit ex operum qualitate sentimus. Nec divina cnm humanis præjudicant, nec humana divinis: cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in eis nec proprietas absumatur, neo persona geminetur.(i) Quamvis ergo unus sit Dominus Jesus Christus,et verae Deitatis veraequehumanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, neque hujus unitionis soliditas ulla possit divisione sejungi; exultationem tamen, quia illum exaltavit Deus, et donavit illi nomen, quotl est super omne nomen, ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditandaerat tantæ glorificationis augmento.In forma quippe Dei, aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, (j) quod Dei Patris muncre redderetur.Forma autem servi, per quum impassibilis Deitas, sacramentum mgnæ pietatis imnplevit, humana humilitas est,quæ (k) gloria divinæ potestatis evectaest intantam unitatem,ab ipso conceptu virginis Deitateet humanitate connexa, ut nec sine homine divina, nee sine Deo agerentur humana. Propter guod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus,ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus. Nec interest ex qua Christus substantianominctur;cum inseparabiliter.manente unitate personae, idem sit et totus hominis filius propter carnem,et totus Dei Filius propter unam cum Patre Deitatem.Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit,cui quae non habuit,conferuntur. Nam secundum potentiam Verbi. indifferenter omnia quae habet t'ater, etiam Filius habet: et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Patris etiam ipse donavit.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
