# Sermones [Attributi] 1.3

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.3

CAP. III. — (;) Hanc autem fidem non terrena sapientia reperit, Dec opinio humana persuasit; sed ipse unigenitus Filius docuit, ipse Spiritus sanctus instituit:de quo nihil est aliter, quam de Patre etde Filio sentiendum: quia licet non sit Pater, non sit Filius, non tamen est a Patre, Filioque divisus. Et sicut propriam habet in Trinitate personam, itaunam habet in Patris, et Filii Deitate substantiam, omnia implentem, omnia continentem, et cum Patre, at Filio universa moderantem in saecula. Quid enim tam adversatur prophetis, tam repugnat Evangeliis, tam denique est apostolicis rebelle doctrinis, quam in Domino Jesu Christo ex Maria virgine, genito, et sempiterno Patri intemporaliter coaeterno, unam ac singularem praedicare naturam? Quia si hominia tantum intelligenda est, ubi est quae salvat Deitas? si tantummodo Dei, ubi est quae salvatur humanitas? Fides autem catholica, quae omnibus resistit erroribus etiam istas simul impietatesrefutat, damnans Nestorium divina ab homme dividentem, detestans Eutychen in divinis humana vacuantem: quoniam veri Dei Filius, Deus verus, unitatem et aequalitatem habens cum Patre, etcum Spiritusancto idem verus homo esse dignatus est, nec conceptu virginis matris sejunctus a carne, nee partu: sic humanitatem sibi uniens, ut Deus incommutabiliter permaneret:sicDeitatemhominiimpertiens, ut eum glorificatione non consumeret, sed augeret. Qui enim factus est in forma servi, in forma Dei esse non destitit; nec aliter in altero, sed unus in utroque es. Nullis dispensationum varietatibus fides nostra turbetur, sed sivein miraculis virtutum, 8ive in contumeliis passionum ot Deum qui homo est, et hominem credamus esse qui Deus est. Verus itaque Deus et verus homo unus est Christus, dives in suis, pauper in nostris; dona accipiens,et dona diffundens; particeps mortalium, et vivificatio mortuorum: ut in nomme Jesu Christi omne genu flectatur.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
