# Sermones [Attributi] 1.4

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.4

CAP. IV. — (k) Nesciensigitur Eutychesquid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, neque volens in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communem confessionem sollicitorecepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur,crederese i n DeumPatrem omnipotentem, et in J esum Christum Filium ejus unicumDominum nostrum, quiconceptus est de Spiritu sancto (l) et Maria virgine. Quibus tribus sententiis, omnium fere haereticorum machinae destruuntur. (m) Cum enim Deus et omnipotens Pater creditur, sempiternus eidem Filius demonstratur, in nullo a Patre differens:quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de æterno natus est coæternus: non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia. Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus, natus est de Spiritu sancto, ex Maria virgine. Quæ nativitas temporalis, illi nativitati divinae et sempiternæ nihil minuH,nihil contulit; sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit, (a) et ut mortem vinceret, et diabolum qui habebat mortis imperium,sua virtute destrueret.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
