# Sermones [Attributi] 1.5

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.5

CAP. V. — (b) In quo etiam conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis jure certatum est, dum omnipotens Deus cum sævissimo hoste non in sua majestate, sed in nostra humilitate congreditur, objicrens (c) ei eamdem formameamdemque naturam mortalitatis quidem nostræ participem, sed peccati totius expertem. (d) Non enim superare nos possemus peccati et mortisauctorem, nisi naturam nostram Hie susciperet et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, noc mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto,intra uterum Virginis matns,quae illum ita salva virginitate cdidit,quemadmodum salva virginitate concepit (e) An forte ideo putavit hæreticus ille Dominum nostrum Jesum Christum non nostrae esse naturae.quiamissus angelus ad Virginem ait:Et virtus Altissimi obambrabit tibi;ideoque et quod nascetur ex tesanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i): ut quia conceptus Virginis divini fuit operis,non de natura concipientis fuerit caro concepti? Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis etmirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis.Fecunditatem enim Virginl Spiritus sanctus dedit,veritasautem corporis de corpore sumpta est,et ædificante sibi sapientia domum (Prov. ix, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan.i), hocestin eacarnequam sumpsit ex homine,et quam spiritus vitae rationalis animavit. (/') Verbum igitur Dei Deus, Filius Dei, qui in principio erat apud Deum,per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil, propter libcrandum hominem ab aeterna morte factus (g) est homo,ita se ad susceptionemhumilitatis nostrae sine diminutione majestatis suae inclinans,ut manens quod erat,assumensque quod non erat,veram servi formam ei formae in qua Deo Patri est aequalis uniret, et tanto fœdere naturam utramque conscreret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
