# Sermones [Attributi] 1.6

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.6

CAP. Vr. — (h)Salva igitur proprietate utriusque naturæ,et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas,abæternitate mortalitas;et ad revolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili,utquod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus,et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero.(i) Integra ergo perfectione veri hominis,perrectaque natura, verus natus Deus est, totus in suis et totus in nostris. Nostra autem dicimus, quae in nobis ab initio Creator condidit, et quae reparanda suscepit. Nam illa quae deceptor intulit et homo deceptus (j) admisit nullum habueruntinSalvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum,ideo nostrorumfuit particepsdelictorum. Assumpsit formam servi sine corde peccati,humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem praebuit, et Creator ac Dominus (k) omnium unus voluit esse mortalium,inclinatio fuit miserationis,non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit hominem,idem in forma servi factus est homo.Tenet enim sinc defectu proprietatem suam utraque natura.(l) Et sicut forma servi Dei formam non adimit,ita forma Dei formam servi non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus hominem, sua fraude deceptum,divinis caruisse muneribus,et immortalitatis dote nudatum, duram mortissubiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de(m) prævaricatoris consortio invenisse solatium,Deum quoque, justitiæ exigente ratione,erga hominem, quem in tanto honore condiderat,propriam mutasse sententiam:opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus (cujus voluntas non potest sua benignitate privari) primam erga nos pietatis suae dispensationem sacramento occultiore compleret,et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam contra Dei propositum non periret.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
