# Sermones [Attributi] 1.7

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.7

CAp. VII.- (n) Ingreditur (0) ergo haec mundi infirma Filius Dei,de cœlesti sede descendens,et a paterna gloria non rccedens,novo ordine, nova nativitate generatus.Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris. Incomprehensibilis, voluit comprehendi. Ante tempora manens, coepit esse ex tempore. Universitatis Dominus servilem formam obumbratamajeslatis suae immensitate,suscepit. Impassibilis Deus, non dedignatus est homo esse passibilis et immortalis,mortis legibus subacere. Nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit,carnis materam ministravit.(p) Assumptaeqt de matre Domini natura non culpa: nec in Domino Jesu Christo, ex utero Virginis genito,quia nativitas est mirabilis, ideo (q) nostrae naturae est dissimilis.Qui enim verus est Deus, idem verus est homo. Et nullum in hac unitate est mendacium,dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo Deitatis.Sicut enim Deus non mutatur miseratione,ita homo non consumitur dignitate: agit enim utraque forma cum alterius communione qnod proprium est,Verbo scilicet operante quod Verbi est,ct carne exsequente quod carnis cst.Unum horum coruscat miraculis,aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriæ (r) non rccedit,ita caro naturam nostri generis non reliquit. Unus enim idemque est, quod saepe dicendum est.,vere Dei Filius, et vere hominis Filius. Deus per id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apua Deum, et Deus erat Verbum; homo per id quod Verbum caro factum est,et habitavit in nobis (Joan: i).(s) Quom utique sicut hominem diabolica tentat astutia, cidcm, sicut Deo angelica famulantur obsequia. Esurire, sitire, lassescere, atque dormire,evidenter hnmanum est. (a)Sed qniique panibus quiaque millia hominum saturare, largiri Samaritanæ aquam vivam,cujushaustus bibenti præstat ne ultra jam sitiat, et supra dorsum maris plantis non subsidentibus ambulare,et elationes flnctuum increpata tempestate consternere sine ambignitate divinum est. Sicutergo (ut multapraeteream) non ejusdem naturae est, flere miserationis allectu Lazarum amicum mortuum,et eumdem remoto quatriduanæ aggere sepulturæ,ad vocis imperium excitare redivivum,aut (b)in cruce pendereet in noctem luce conversa omnia elementa tremcfacere,aut clavis transfixum esse,etparadisi (c)portamfidei latronis aperire; ita non ejusdem naturae est, dicere: Ego et Pater unum sumus Joan. x); et dicere: Paler major me est (lbid. XIV). Quamvis enim in Domino Jesu Christo Dei.et hominis una persona sit, aliud tamen est unde in utroque communis est contumelia,aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Putre humanitas, de Patre illi est æqualis cum Patre Divinitas.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
