# Sermones [Attributi] 1.8

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.8

CAP. VIlI. (d) Propter hanc ergo unitatempersonae in utraque natura Intelligendam, et Filius hominis L'gitur doscendisse de cœlo,cum Filius Dei carnem de ea Virgine de qua est natus assumpserit. Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus,cum haec non in Divinitate ipsa,qua Unigenitus,consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus.Undc unigenitum Filium Dei, crucifixum, et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur,secundum illud ApostoU dictum Si enim cognovis ent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (1 Cor. II): quia Ecclesia catholica hac fide vivit, hac proficit, ut in Domino Jesu Christo, nee sinc vera Divinitate humanitas, nec sine vera humanitate credatur Divinitas. (e) Cum autem in Concilio Eutyches profiteretur ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem, post adunationem vero unam naturam confiteretur; miror tam absurdam,tamque perversam ejus professionem nulla judicantium increpationereprebensam; etsermonem nimis insipientem, nimisque. blasphemum, ita omissum, quasi nihil quod offenderet, esset auditum: cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem Unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod (f) non Eutyches idco vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum,quia (g) nulla est sententia confutatum. (h) Tunc (i) enim fructuosissime vera fides defenditur, cum etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
