# Sermones [Attributi] 1.9

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.9

CAP. IX. — (j) Inter haec ergo quantum Nestorius a veritate deviavittDeitatem Verbi ab assumpti hominis substantia separando, tantum a recto tramite etiam iste discessit, qui unigenitum Dei Filium sic de utero beatae Virginis praedicat natum, ut humani quidem corporis speciem gesserit,sed humanaecarnis veritas Verbo unita non fucrit.Do quo prodigio falsitatis, qui non videat quae opinionum monstra nascantur? Negatur enim mcdiatoris Dei et homir.iim, hominis Jesu Christi, necesse cst ut multis impietatibus impleatur,eumqut aut Apollinarissibi vindicet, aut Valentinus usurpet, aut Manichæus obtincat, quorum nullus in Christo Jesu humanæ carnis credidit veritatem. Qua utique non recepta, non solum quod secundum carnem atque animam rationalcm, qui erat in forma Dei, manens idem in forma servi,homo natus denegatur,sed etiam quod crucifixus est, et mortuus, ac sepultus, quodque die tertia a mortuis resurrexit, et quod ad dexteram Pei Patris sedens, ad judicandos vivos et mortuos in eo corpore sit venturus, in quo est judicatus, abnuitur: quia haecredemptionisnostraesacramenta vacuantur, si Christus veram veri hominis, totamque naturam suscepisse non creditur.An quia manifesta erant signa divina, falsa dicentur documenta corporea?et testimonia utriusque naturae valebunt, ut creator intelligatur, non valebunt ut creatura salvetur? Quod Deitatis est caro non minuit, quod carnis cst Deitas non peremit. Idem enim et sempiternus ex Patre, et temporalis ex matre: in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis; in DeitateTrinitatis cum Patre et cum Spiritu sancto unius ejusdemque naturae; in susceptione autem hominis, non unius substantiae, sed unius ejusdemque personae: ut idem esset divos in pauperlate, omnipotens in abjectione. impassibilis in supplicio, immortalis in morte. Nec enim Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum est,cum simplex et incommutabilis natura Deitatis tota in suasit semper essentia,nec damnum sui recipiens nec augmentum; et sic assumptam naturam beatiticans, ut glorificata in glorificante permaneat.Cur autem inconveniens aut impossibile videatur ut Verbum et caro atque animaunusJesus Cbristus et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima quæ dissimilium naturarum sunt, unam faciunt etiam sinc Verbi incarnatione personam, cum multo facilius sit ut hanc unitatem sui atque hominis Deitatis praestet potestas, quam uteamin substantiis suis obtineatsolius humanitatis infirmitas? Nec verbum igitur in carnem, nec in Verbum, caro mutata est, sed utrumque in uno manet, at unus in utroque est, non diversitate divisus, nec permixtione confusus. Nec alter ex Patre, alter ex matre,sed idem aliter ex Patre, ante omne principium, aliter de matre in line sæculorum: ut esset mediator Dei et hominum lio uo Christus Jesus (I Tim. ii, in quo inhabitaret plenitudo Divinitatis corporalitcr (Coloss. n): quia ussumpti non, assumentis provectio est, quod Deus dium exsaUavit, et donavit illi nomen quoa est super omne nomen (Philip. II).

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
