# Sermones [Attributi] 10.1

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/10.1

CAP. I.- Evangelium Christi maxime declaratur, quoniam ejus resurrectio prædicatur. Habet enim Scriptura evengelica, a Domino jam multa facta esse miracula atque signa. Nullum tamen majus fecit quam cum corpore surrexit, et terram levavit in cœlum. In hac autem resurrectione Christi et miraculum est, et exemplum: miraculum est ut credamus, exemplum ut speremus. Quod enim ipse fecit in insto initio, nobis promisit in fine. Impii, qui infideles et pagani appellantur, et Judæi carnales occisum esse Christum credunt. Hoc est ergo magnum credere, quia mortuus est Christus: hoc enim et infideles nobiscum commune habent. Credunt ipsi nortuum esse Christum. Nos autem propter resurrectionem credimus mortem: quia si mors non præcessisset, resurrectio non fuisset. Qui Christum mortuum negat, et resurrectionem negat. Qui Christum mortuum profitetur, adhuc agendum est cum illo, ut et resurrexisse credat: et bene ita nobis erit cum Domino Deo.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
