# Sermones [Attributi] 13.5

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/13.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/13.5

CAP. V. - Interea beatum Vincentium cœlestis aula suscipit, ac beatæ felicitatis munere donat. Ad cujus ingressum angelici lætantur spiritus, omnesque simul concives gratulantur sancti. Nosque tibi gratias agimus, Domine Jesu, quod anima tuo digna consortio, quæ pertinax tulit supplicium, mendax fugit obsequium; et quæ fuit contenta persecutor quod fureret, sit dedignata quod parceret. Cognito igitur sancto ejus abscessu judex insanus, et quia Christus vicisset in Vincento (b) nesciens Dacianus, illius sibi promittit cadaveris expositione vindictam; cujus gemit ex virtute victoriam. Feris namque et canibus decepta furoris superbia absumendum projici mandat lictoribus: ut tali pastu eorum impleret ventrem quorum ipse gerebat mentem. Sed ut divinis excrescentibus beneficiis majoris victoriæ Victentio gratia (c) conferretur, mittitur corvus, avis amica cadaveribus, expositas corporis dapes servatura jejuna.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
