Latin
Sermon 13
Leo the Great, Sermones [Attributi] 13.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. -Hinc, fratres dilectissimi, hinc adver- tite distincta mentorum obsequia. Elias quondam impias Achab vel Jezabelis manus caute declinans (III Reg. XVII), in deserto corvis ministrantibus pascitur; assertor autem veritatis Vincentius Daciani rabie peremptus, feris exponitur consumendus; sed corvo famulante servatur illæsus. Obtinuit ergo Elias divino nutu, corvis præstantibus, quo aleretur: præstitum est Vincentio, obsequente quoque corvo, ne comederetur. Qui ut cœlitus se custodem designatum ostenderet, adventantes reliquas aves eminus non segni impetu perturbabat: inter quasimmanem quoque lupum propius accedentem, veluti qui commissum thesaurum sacrilega audacia attaminare præsumeretn pennis et alis diverberans procul abegit. Sed ille quod non tam ad inferendam venisset injuriam, quam ad augendam miraculi pompam, quadam sui habitudine stupidus indicabat. O impudens furor et stulta vesania! Corvus obsequitur, lupus veneratur, Dacianus persequitur, nec erubescit velle se adhuc derox perdere, quem mansuefacta bestialis feritas satagebat protegere.