Latin
Sermon 14
Leo the Great, Sermones [Attributi] 14.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. -Adest, dileclissimi fratres, beati apostolorum principis gloriosa solemnitas,quam tota de- bemus animi alacritate suscipere, tota mentis devotione celebrare. Cum enim dies martyrii ejus merito habeatur in toto orbe clarissima, hæc non impari est totius Ecclesiæ sanctæ gaudio celebranda. In illa siquidem alternantibus hymnidicis angelorum chroris est ineffabiliter coronatus; in ista vero exsultantibus undique fidelium turmis pontificali cathedracum magna gloria est sublimatus. In illa ad suam beatitudinem cœli conscendit thronum; in hac vero ad nostram salutem sanctæ Ecclesiæ adeptus est principatum. In illa ignitis beatorum spirituum cœtibus est aggregatus, ut præmia æterna ipse susciperet in ista vero populo Dei prælatus est, ut nos omnes ad præmia æterna vocaret. Illa ergo festivitas præcipue est angelorum; ista autem specialiter est fidelium populorum. Sed per gratiam illius qui interfecit inimicitias in semelipso in uno novo homine faciens pacem (Ephes. II, 16), quæ poterat esse propria singulorum, (a) communis facta est omnium, hominum scilicet et angelorum.