Latin
Sermon 14
Leo the Great, Sermones [Attributi] 14.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Jam(e) vero quia qualiter oves fieri debeamus ut audivimus, restat ut nobis insinuet qualiter etiam sinistrum lascivientium hædorum numerum effugore valeamus. Obsecro, inquit, vos tamquam advenos et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus unumam (I Petr. II, 11); et ut hanc mortificationem carnis, quam docet verbo, præcipuo confirmet exemplo, Christus, inquit, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (Ibud. ,21). Solent autem custodes pecudum a noxiis herbis gregem suum studiose compescere, et in longinquos saltus sincera pascua indagando migrare; et cum abaliis, interitum cavendo, prohibent, alias vitam refovendo præbent. Alibi enim noxia subtrahunt, alibi profutura permittunt: ne dum a venenatis pabulis cauta provisione jejunant, a salutiferis quoque vacuæ, incaula districtione deficiant. Quia igitur pastor noster a mortiferis carnalium desideriorum pascuis nos prohibendo coercet, ad salutaria jam vireta spei nostræ ora (a) relaxat. Ait enim: Per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, qua vocavit nos in spem vivam, in hæreditatem incontaminatam et immarcescibilem conservatam in cælis (I Petr. I, 3). Voces ergo custodis nostri beati Petri apostoli, fratres charissimi, erectis condium auribus intendamus, et rectam vestigiorum ejus lineam tenentes, a pascuis ad quæ vocat nusquam exorbitemus. Si enim consilium ejus libenter admittimus, frementium bestiarum insidias non timebimus. Numquid enim custos noster super gregem suum studiose non vigilat, et ferarum incursus ut caveri debeat sollicitis vocibus non clamat? Diabolus enim, inquit, tamquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8). Expedit ergo, fratres (b) charissimi, ut consulentem nobis cœlestis curiæ consulem intentis cordibus audiamus, et certissimum salutis nostræ consilium parvipendere formidemus. Hic est enim qui ex ore veritatis audivit: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni cælorum. Hic est qui audivit: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis (Matth. XVI, 18, 19).