Latin
Sermon 14
Leo the Great, Sermones [Attributi] 14.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. Fundemus itaque, dilectissimi, in beati Petri apostoli fide nostræ mentis habitaculum, ut ab omni adversitatis impletu manere possit illæsum. Exemplo scilicet viri prudentis, de quo Dominus in Evangelio dicit: Qui ædificavit domum suam supra petram: venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit, (g) fundata enim erat supra petram (Matth. VII, 24 et 25). Reducamus ad mentem quod per Paulum dicitur: Non possumus hic gaudere cum sæculo, et illic regnare cum Domino: et iterum: Per multas tribubationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21). Ecce hic beatus apostolus Petrus, cujus hodie festivitatem colimus, qui Domino nostro Jesu Christo tam charus et familiaris exstitit, qui tantam potestatem non solum in terra, sed etiam in cœlo, ipso tribuente, suscipit, per crucis tamen martyrium regna siderea penetravit.