# Sermones [Attributi] 15.1

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/15.1

CAP. I. - Adventum Domini et Salvatoris nostri, quo hominum genus indutus, dignatus est nos visitare, per totum hocce sæculum universalis fraquentat Ecclesia, et anniversario reditu efficitur valde jucunda. Quod enim semel pro redemptione salutis propriæ factum credens, mundus accepit, colendum in æternas progenties posteris consecravit; fecitque tunc ut ex veteri vita in novitate mentis lætitia nasceretur. Nunc ergo transacti temporis miraculum ante oculos præsentatur, dum ea quæ dudum gesta sunt divinæ lectiones præferunt solemniter, et annuis vicibus devotissime celebrantur. Ecce audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, missum a Domino de regalibus thronis Gabrielem archangelum promittentem Mariæ Virgini filium (Luc. I, 26). Ingressus namque ad eam, quæ hominibus verecunda secreto latebat in abscondito, sermonis auspicio taliter salutavit: Ave, Maria, inquit, (a) ave, gratia plena, Dominus tecum. O annuntiatio mirifica! O salutatio peregrina, plenitudinis copiam portans, et virgineum pectus illustrans! Descendit igitur angelus flammigero volatu micans, et Mariæ domicilium samul et mentem suæ claritatis fulgore collustrans. Præveniens judicem præco, tam præclarus et mitis, tam festinus et properans, ut in prætorio virginitatis, quæ secreta manebat in terris, suscipi potuisset Dominus majestatis, Ave, inquit, Maria; ave, gratia plena, Dominus tecum (Ibil., 28). Qui te creavit jam te præelegit: quem paritura es, jam te replevit.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
