# Sermones [Attributi] 15.2

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/15.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/15.2

CAP. II.- Turbata itaque illa in introitu ejus, erat cogitans quis sic benedixerit ei; quæ modestum apud se retinens propositi sancti silentium, et incognitum habens virile alloquium, turbatur angelo salutante stupetque sibi taliter benedicentem: non tamen ausa est prævenire loquentem. Mirans enim apud se diutius (b) cum timore animo conferabat quid sic benediceretur. Quæ cum prolixius cogitans hæsitaret, et angeli præsentiam fortius notare (simul enim fulgorem præsentiæ cum benedictione pertractans tacite hæsitavit), aspexit in eam Gabriel illustris archangelus, Trinitatis sacrosanctæ legatus, cœlestiumque conscius secretorum, et ait: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris (c) ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 30-33). Tunc Maria hæc angelica verba ponderata examinatione auscultans, et mentis statera prudentissima virgo perpendens ait: Quomodo fiet istud quod dicis, quoniam virum non cognosco 34)? Habebo filium,quæ nescio virum? Portabo fetum,quæ maternum non succum? Mamillis aridis unde præbebo labiis infantis sugere postulantis; quando (d) torum mei cubiculi nec ingenitus amor possederit juvenilis, nec amplexus aliquando concesserit maritalis? Et angelus: Non ita, inquit, Maria, non ita. Noli expavescere: noli (e) de tuæ sanctitatis integritate sollicitudine gerere. Intacta manebis, et de prole gaudebis, de filio Sine conjunctione mortalis viri efficieris nurus Altissimi, quia Filium generatura es Dei. Joseph vero ille vir castus et justitiæ nomine decoratus, non maritus, sed custos tuus, non accedet ad te; sed Spiritus sanctus superveniet in te; nec ardebis (f) carnali libidine, nec sponsus adhærebit, sed virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Ibid. 35). O domicilium Deo dignum! Priusquam angelus luculentissima testificatione sibimet approbaret, quod palatii aula paterni delatum, et quale illud est, propriis auribus susciperet; nullum verbum protulit ore pudico,(g) nullum responsionis assensum. At ubi Maria illæsam virginitatem audivit veridica astipulatione firmatam, respondit continuo, in sanctissimo pectore perornate componens affuturum cubiculare secretum: Ecce, inquit, ancilla Domini; contingat mihi secundum verbum tuum (Ibid. 38). Tanquam diceret: Paratum cor meum, quia intactus permanet uterus meus. Contingat mihi, Gabriel archangele, secundum verbum tuum. Veniat ad habitaculum suum, qui in sole posuit tabernaculum suum. Oriatur mihi virgini permanenti Sol justitiæ, in cujus pennis æterna permanet sanitas; qui perpetua castitate florescens,(h)in ea perdurare decrevit integritas. Egrediatur sicut splendor justus, et salvator quasi facula accendatur. Solis facula totum illustrat, et quæ forsitan obstare videntur radiis suis (j) peculiaria interius penetrat, et nihil penitus dissipat. Procedat jam ad oculos hominum speciosus forma præ filiis hominum; procedat sponsus de thalamo suo, quia secura facta sum de proposito meo.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
