Latin
Sermon 15
Leo the Great, Sermones [Attributi] 15.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. -Venit itaque mansuctus requiescens super maternum spiritum humilem et quietum et trementem verba sua. Venit igitur mansuetus, implens cœlos, transiens per humiles ad superbos, et cœlos non dereliquit. Infiatos tumore superbiæ, apposito humititatis emplastro, ut mitis medicus, ipse curavit. O profunda humilitas! O excellentior altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ipsius (Rom. XI, 33)! Angelorum panis lactatur uberibus matris. Fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. IV, 14); Samaritanæ, præformans Ecclesiam, bibere postulat (Ibid 7). Convivare cum peccatoribus non recusat, cui familiæ cœlestium dignitatum cum tremore ministrat. Reguli filium Rex regum reddidit sanum (Ibid. 50), non adhibens diversis pigmentis epithimam, sed lingua bajulans medicinam. Exstinctum febribus curat servum Centurionis, cujus laudabilis inventa est fides (Matth. VIII, 10; Luc. VII, )/quia ita Centurio de Dominica virtute fieri credidit quantum ipse suis militibus sibi subditis imperans. Ita (a) præsumptis passiones paralytici (Matth. IX, 2; Luc. V, 20), ut Dominus misericorditer visitando sanavit mulieris longi temporis plagam (Matth. IX,22), in qua humor morbi sentina, tabida fecerat membra. Ipse Salvator tacitam sentiens fidem, exeuntem de servitute siccavit importuni sanguinis fontem. Et quando (Forte quomodo] cuncta percurram? Narrando deficit tempus, quam magnifica potestate et profunda bonitate cuncta perfecit, qui, magnus ad parvos, humilis ad superbos, plenus pietate descendit. Nova fecit a sæculo, qui novus venit ad sæculum. In cujus mirabilem formam suas evangelistæ demonstrant figuras: homo, leo, vitulus, aquila. Homo de virgine matre sine homino, ut leo fortis procubuit in mortem; et potestate propria est exaltatus in cruce, tamquam novellus vitulus pro peccatis populi voluntarie mactatus in passione; et sicut aquila vehemens, recepto corpore de tumulo surgens (b) stricto secans acrem, omnium lapsus calcavit, et super Cherubin ascendit et volavit; qui ambulat super pennas ventorum ascendit in cœlum: cui est honor et gloria in sæcula sæcu- lorum. Amen.