# Sermones [Attributi] 16.3

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/16.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/16.3

CAP. II. -Unus erat piscator et alius persecutor. Quantum meruerunt persecutores et piscatores, ut fierent prædicatores?Primus in ordine apostolorum electus est Petrus; novissimus in ordine apostolo rum est Paulus, sicut ipse de se testatur dicens: Ego enim sum minimus omnium apostolorum (Rom. XV, 9). Qui elegit primum, ipse elegit et novissimum, ut simul pateretur primus et novissimus. Bona passio, quæ nunc cohæret laudi. Bonum certamen, quod perfecit martyrium. Sciebant apostoli ad quam prætendebant coronam, quam acceperunt Petrus et Paulus in urbe Roma. Dixerit enim Dominus in Evangelio: Qui reliquerit patrem aut matrem, uxorem vel filios, et omnia quæ possidebit (Matth. XIX, 29), aut qui perdiderit animam suam propter me in hoc mundo, in vitam æternam custodiet eam (Matth. X, 39).

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
