# Sermones [Attributi] 16.4

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/16.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/16.4

CAP. III. - Oportet ergo, fratres, ut propter vitam non diligamus vitam: propter vitam æternam temporalis est contemnenda. Boni discipuli, qui veram doctrinam tenuerunt magistri, cursum consummaverunt, fidem conservaverunt, promissa dilexerunt, temporalia contempserunt, et vitam æternam possederunt. Unus ex rustico insertus; alius ex lupo factus est agnus. De Paulo apostolo dictum est: Lupus rapax, mane rapiet, et ad vesperas dividet escas (Gen. XLIX, 27). Fuit persecutor Saulus; sed mutatus est, ut fieret prædicator Paulus: fuit antea persecutor, postea vero factus est magnificus prædicator. Christum quem aliquando blasphemabat postea publice prædicabat; ipse enim de se testatur dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor; sed ideo misericordiam merui, quia ignorans feci in incredulitate, ut in me revelaret Deus Filium suum (I Tim. I, 13; Gal. I, 16). Hoc præstitit mihi persecutori. Quid au- tem præstitit piscatori, nisi claves regni cœlorum? Claves enim regni cœlorum fides meruit Petri: quia prior agnovit Filium Dei. O gloriosum meritum apostolorum! Non uno die electi ad gloriam, sed uno die meruerunt palmam. Non uno die electi ad apostolorum. sed uno die meruerunt accipere martyrium consecratum. Transcenderunt cœlum; et coronaverunt [Leg. cucurrerunt] ad Dominum Deum.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
