# Sermones [Attributi] 17.5

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/17.5

CAP. IV. — O beate Paule, prædicator egregie, quam gloriosus et laudabilis inter apostolos omnesque refulges martyres! quia licet novissimus in consortio apostolorum ad venisse videris, plus tamen omnibus in Evangelio Christi elaborasse demonstraris. En tua lucidissima in toto enitet mundo doctrina. Quibus te laudibus digne glorificari, elegantissime apostolorum princeps et veritatis opinatissime prædicator, humana poterit lingua, quem misericorditer Redemptor ex æthere vocans dignum sibi culorem, et vas elegantissimum athletamque strenuissimum constituit? Unde legitime bonum certamen certans cursumque ministerii consummans (II Tim. IV 7 ), terium usque ob hoc raptus cælum, arcana meruisti audire verba; de reliquo repositam tibi coronam justitiæ, atque laborum tuorum dignam a justo judice Domino nostro suscipiens remunerationem merito cum angelis in cœlestibus perenniter triumphas regnis. Pro quo venerantes hanc sacratissimam solemnitatem tuam, gloriose apostolorum princeps et doctor gentium, assiduis nos apud Creatorem nostrum, pro cujus vera nominis confessione martyrii adeptus es palmam, commendare non desistas intercessionibus. Quatenus tuis circumfulti præcipuis interventionum suffragiis, continuaqu protectione muniti, ab univesis istius fluentis mundi erui mereamur adversitalibus, et mentis sincerilate, secura devotissimæ tuæ festivitatis exsequentes gaudia, ad æterna pertingere valeamus regna, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est honor, et gloria per omnia sæcula sæculorum, Amen. A

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
