# Sermones [Attributi] 19.1

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/19.1

CAP.I. - Gratias, dilectissimi,(b) Domino Deo nostro, quod quanta sit hujus diei solemnitas, etiam si ego taceam, conventus vester ostendit. Tam conspiranti enim studio et devoto animo convenistis, ut (c) festivitatis magnificentiam,etsi sermo non indicet,congregatio tamen ipsa testetur. Et recte: duplex enim causa lætitiæ est: in qua et (d) natalem ecclesiæ colimus, et martyrum passione gaudemus; nec immerito digne Ecclesia horum exsultat martyrio, quorum ornatur exemplo. Causam ergo solemnitatis hodiernæ, dilectissimi, plenissime sacræ historiæ lectione didicistis,nec latere vos potuit qucm in tanto rerum gestarum ordine exceperitis auditum, cum gloriosam septem martyrum matrem exsultanti et non tacito honoraretis affectu, in singulis quidem filiis passam, sed in omnibus coronatam. Subsecuta est enim felici exitu,(a)quos invicto præmisit hortatu. Beata genitrix, beata progenies, memorabilis præcedentium fortitudo. Nam cum in illo ordine (b) mortium, et in illa dispositione pœnarum, id sævissimi regis excogitasset impietas, ut victoriam sibi et de primis promitteret, quos sine tolerantiæ cruciaret exemplo, et de postremis, quos in supplecio torqueret alieno, multiplicatæ sunt martyrum palmæ, et dum singuli in omnibus vincunt, præter coronas proprias, omnes acquisivere septenas.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
