# Sermones [Attributi] 2.3

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/2.3

CAp. III. — Natus est ergo Dominus noster ex carne quidem, sed non ex corruptione carnali; natus ut homo,sed non genitus ut homo. Ita suscepit carnem, ut servaret majestatis honorem. Et sic se. gregando puritatem nativitatis suae a concretione eolIuvionis humanae, peregit quidem in ortu suo plenam hominis dispensationem,sed Dei tamen non deseruitdignitatem. Ideoque in mundo isto talis qualis nativitate, puritatem ortus sui etiam in vitae sinceritate servavlt.Solusenim ille est in cujus ore, sicut scriptum est, dolus non fuit: utique ut qui colluvionem humanam in creatione nescierat,etiam in conversationenesciret. Cum enim, inquit Apostolus in forma Dei esset, formam servi accepit, etc. Omnes homines,dilectissimi, servi peccatorum fuerunt, ct ideo bone ait Apostolus formam tantummodo servi assumpsisse,quia homo quidem verue, sed humanis vitiis non coinquinatus,formam tantum habuit servi, non conscientiam: quia licet habuerit speciem hominis, non tamen habuerat conscientiam peccatoris: quia, sicut Apostolus dicit, Cum in forma Dei esset, formam servi accepit, et habitu inventus cst ut homo (Philip. II,6). Habitu homo, sed potentia Deus, quasi servus in forma, sed Dominus in natura: foris ostendens matris infirmita. tem, intus possidens Patris majestatem; foris bumilis corpore, intus pollens Divmitate.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
