# Sermones [Attributi] 2.4

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/2.4

CAP. IV. — Denique et ipsa ejus inter homines conversatio simul utrumque; monstravit,in passionibus hominem,in virtutibus Deum. Esurivit enim, sed esurientes multiplicatis per benedictionem panibus pavit. Quod esurivit, caro fuit; quod pavit, Deus.Ex homine fuit quod lacrymavit;ex Divinitate quod præstitit. Hominem indicavit, quod precem fudit,oravit, exauditus est, Omnibus ogo rebus doplicem in se naturam monstravit,etideo substantie utriusque mediator est:quia dum sub misit cœlestia, cxaltavit humana: fecit summam ex diversitate concordiam, ut in eo una utraque fieret, qui in se utrumque retinet Dominus noster Jesus Christus, qui vivit et regnat cum Patre et sancto Spiritu in sæcula sæculorum. Amen.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
