# Sermones [Attributi] 20.3

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.3

CAP. III. - Verum ut claritas illius nobis certo certius insinuaretur, postquam in aliam speciem vultus ejus transfiguratus est, et a nube lucida cum apostolis obumbratus a Patre veraciter est clarificatus: Hic est, inquit, Filius meus charissimus, ipsum audite,( Luc IX, 35). Discipuli vero tantam vocem non ferentes,ceciderunt in faciem, recendentibusque Moyse et Elia, remansit sola soboles divina, quæ erigens eos inquit, Nolite timere, quod est dicere: Timeant illi, qui non credunt, timeant quos phantasmata illudunt. Vos, qui Patris Filio obeditis, ejusque arcanis secretis interestis, quam ob rem timidi estis? Attamen sancti discipuli respicientes, neminem viderunt, nisi solum Jesum; ut liquido demonstraretur quia vox quæ missa fuerat, non Moysi, non Eliæ, sed unigentio Filio solummodo congruerat. De hac quippe visione quidam facundissimus poeta admiratur atque collaudat meritum horum trium apostolorum dicens (Sedutius, l. III, v. 284 seqq.): O meritum sublime trium, quibus illa videre Contigit in mundo quæ non sunt credita mundo! Quid? quod et Eliam, et clarum virtute Moysem Ignotos oculis viderunt lumine cordis. Ut major sit nostra fides hunc esse per orbem Principium ac finem, hunc Alpha videlicet et ω: Quem medium tales circumfulsere prophetæ. Alter adhuc vivens, alter stane lumine vitæ: Sidereoque sono, Meus hic est Filius, aiens, Ostendit verbo genitum vox Patria Christum.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
