# Sermones [Attributi] 20.4

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.4

Hinc namque Moysi deprecanti atque dicenti, Ostende mihi gloriam tuum, ait Dominus; Non poteris videre facien meam: non enim videbit me homo et vivet. Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram; cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam te dextera mea, donec pertranseam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 18, 20seqq.).Quidnam, dilectissimi, est hoc? quidnam est hoc? Numquidnam Dominum nemo vidit umquam? Numquinam mentitus est unus horum, qui dixit: Deum nemo vidit umquam, nisi Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18)?Numquidnam omnipotens Pater incapabiliss et immensus, atque invisibilis corporeus esse creditur, aut membra illi ascribuntur corporalia, ut referatur eum habere posteriora? Magnum est hoc, profundum est hoc; et tantillis tam profundum rimari non est facile. Sed illi soli est aperiendum, qui cum vult, brutis animalibus aperit os ad loquendum. O sancte Spiritus nobis resera hoc summum Patris eloquium. Attendite diligentius, attendite dilectissimi cautius, et una mecum vestrum parate animum.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
