# Sermones [Attributi] 20.5

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.5

CAP. IV. - Cum pertransiero, inquit Dominus, videbis posteriora mea, faciem meam videre non poteris (Exod..XXXIII, 23). Facies namque Domini incomprehensibilis Dertas; posteriora vero ejus Filii credenda est assumpta humanitas. Profecto per faciem, quæ prima pars est corporis, Divinitas insinuatur ante omnia sæcula; posteriora vero Christi humanitas est, quæ in ultima ad nos per inviolatam venit Mariam tempora. In hac siquidem die, quod suo famulo promisit Moysi, fideliter per Filium Pater complevit. De hac quidem solemnitate hujus diei David ait: Confessionem459 et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento (Ps. CIII, 1). Confessionem et decorem indutus est Christus, cum gloria paternæ vocis glorificatus est: amictus est lumine sicut vestimento, cum solis splendore suum discipulis coruscantem ostendit vultum. De hac quoque solemnitate Habacuc propheta mirabatur, cum ab ipso decantabatur: Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi. (Hab. III, 1). Numquid fabricam mundi iste miratus expavit? Non. Sed quid miratus expavit? Audi quid sequitur: In medio, inquit, duorum animalium cognosceris. O charissimi, quid est in medio duorum animalium cognoscir?Nisi aut in medio duorum testamentorum, aut in medio Moysis et Eliæ cum eo hodie in monte sermocinantium.Hic namque est lapis angularis, in quo uterque paries meruit copularin scilicet vetus Testamentum, et novum Vetus significatum est per Moysem et Eliam, per auox lex et prophetæ designantur. Novum vero per Petrum et Jacobum et Joannem, per quos sanctum et veneradum designatur Evangelium. Sive per Moysen et Iliam prior ille Judaicus populus, per Petrum, Jacobum et Joannem popolus designatus est gentilis. Hic vero est populus ambulans in tenebris, qui vidit luvem magnam; ad quam lucem nos Unigenitus Patris perducat contemplandam in illa patria, in qua justi fulgebunt sicut sol, et ipse Deus erit omnia in omnibus, qui cim Deo Patre et Spiritu sanvto vivit et regnat, et glorificatur Deus per num

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
