Latin
Sermon 3
Leo the Great, Sermones [Attributi] 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Permotos esse vos credo, fratres dileetissimi,cur a superiore Dominica Quadragesimam (a) percurremus,et cum hæc dies sitejus exordium, cur festivitatem ejus ante unam hebdomadam cetebrare cœperimus. Reprehendi non potest observatio ista: peroptimæ enim devotionis indicium est prius legem exsequi quam legis statuta cognoscas,etante obedire præceptls quam obedientiam praecepta compellant. Illud enim amoris est,hoc timoris. Hoc imperative exigitur, illud religiose defertur. Hic debitum solvitur, ibi domum muneris exhibetur. Unde et nos religiosum munus exhibuimus Deo,dumamplius jejunavimus. Reprehendi enim nonpotestfestinata festivitas. Semper enim in gaudiis solemnitas vota praeveniunt, et futuram lætitiam devotio, dum exoptat, anticipat. Non solum igitur non reprehensibiliter,sed et cauto factum est. Semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius(b)ad cautelam,quia quod est amplius recidi potest, quod minus est non potest prolongari, sicut In hac (c) observatione factum est. Nam quod propter Quadragesimam plus jejunavimus,non minuimus Quadragesimam: integra enim nobis manet. Quod si minus jejunassemus a numero,redintegrare (a) non poteramus ad numerum.