Latin
Sermon 4
Leo the Great, Sermones [Attributi] 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Dilectissimi nobis, fides vestra non admonet religionis promere documenta. Hortamur namque jejunium,quod est recteviventibus devotio nis(m) augmentum, murus ndei,expugnatio pravitatis. Suademus etiam non solum a cibis esse,sed abomnibus semper vitiis abstinendum. Nolite esse in comessationibus prodigi, vel in ebrietatibus arrogantes: quoniam scriptum est in Salomone: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15); nec non et Apostolus ait: Carnis curam ne fecerius in desideriis vestris (Rom. XIII, 14). Abstinete vos ergo his diebus a saecularibus curis desideriisque camalibus. Castigetur corpus, ut anima (n) sanetur Roboratur enim spes,attenuata parcimoniis carne,et deliciarum (o) victus vita praesens alitur,non futura: quomam a abundantiam rerum luxuria comitatur. Auferte a vobisfp) invidite simultatem,maliloquia contemnentes et omnia semina peccatorum. Dissolvite violentarum laqueos action um; et(rf)dolosa calumniarum argumenta cessent. Praebete egentibus et domesticis fidei mansionem. Chirographa iniqua disrumpte, ut non solum corpore, sed etiam spiritu placita Deo jejunia celebretis.