# Sermones [Attributi] 4.1

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/4.1

CAP. I.— Dilectissimi nobis, fides vestra non admonet religionis promere documenta. Hortamur namque jejunium,quod est recteviventibus devotio nis(m) augmentum, murus ndei,expugnatio pravitatis.Suademus etiam non solum a cibis esse,sed abomnibus semper vitiis abstinendum. Nolite esse in comessationibus prodigi, vel in ebrietatibus arrogantes: quoniam scriptum est in Salomone: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15); nec non et Apostolus ait: Carnis curam ne fecerius in desideriis vestris (Rom. XIII, 14). Abstinete vos ergo his diebus a saecularibus curis desideriisque camalibus.Castigetur corpus, ut anima (n) sanetur Roboratur enim spes,attenuata parcimoniis carne,et deliciarum (o) victus vita praesens alitur,non futura: quomam a abundantiam rerum luxuria comitatur.Auferte a vobisfp) invidite simultatem,maliloquia contemnentes et omnia semina peccatorum. Dissolvite violentarum laqueos action um; et(rf)dolosa calumniarum argumenta cessent. Praebete egentibus et domesticis fidei mansionem. Chirographa iniqua disrumpte, ut non solum corpore, sed etiam spiritu placita Deo jejunia celebretis.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
