Latin
Sermon 7
Leo the Great, Sermones [Attributi] 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. I. —Scripturam quidem Hebraici exitus, et verba mysterii, fratres charissimi,audistis,quomodo agnus immolatus est, et quomodo plebs safvataest, et quomodo Pharao per mysterium verberatus est. Intelligite,dilectissimi,quemadmodum sit novum ac vetus, temporale et aeternum, corruptibile et incorruptibile, mortale et immortale paschale mysterium. Vetus quidem secundum legem, novum autem secundum verbum: temporale per exemplum, aeternum per gratiam; corruptibile per victimam pecudis, incorruptibile propter Domini vitam: mortale propter sepulturam, immortale propter resurrectionem. Vetus quidem est lex, novum autem est verbum; temporale exemplar, sed sempiterna est gratia; corruptibilis ovis, incorruptibilis Dominus: (a) comminutus ut agnus, sed resuscitatus ut Deus. Etenim sicut ovis ad victimam ductus est, sed non erat ovis; et sicut agnus sine voce,sed non erat agnus: illa enim in figura fiebant, haec verius reperiuntur. Pro agno et est Deus, factus est et pro pecude homo. Homo autem Christus, in quo capiuntur omnia. Isaias enim ait: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est: generationem ejus qui enarrabit (Is. LIII, 7, 8)?