Latin
Sermon 9
Leo the Great, Sermones [Attributi] 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Sed jam corde cæca Judæorum turba, qui legem habebant, et non intelligebant, psalmum tertium cantabant, sed Trinitatem Domini non agnoscebant. Psalmus enim tertius habet: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus susscepit me (Psal. III, 6 ):dum scilicet intenti et parati ad confusionem discipulorum, meruerunt invenire confusionem animarum suarum. Dicunt enim Pilato, quia seductor ille dixit, quod tertia die resurget, ponantur, inquiunt, milites, ne veniant ejus discipuli, et furentur eum (Math. XXVII, 63). Si clausus erat tumulus discipulis, numquid claudi potuit sanctis angelis? An forte non poterat de signato sepulcro resurgere, qui potuit de Virgine signata procedere? Signata fuit Virgo vera, et signata est sepultura vera. Generavit sine viro Virgo vera, et janua facta est in sepulcro signatura vera. Dum enim adsunt isti custodes, non jam custodes, sed testes, illi poterant custodire,sed Deus disposuerat Filium suum resuscitare: angelus enim Domini descenderat de cœlo: videntes custodes expavescunt. Non potuerunt videre illum sublimem angelum, qui pleni erant falsitate Judæorum. Permittuntur mulieres videre angelum, quia venerant flentes ad monumentum. Quibus dixit gaudium magnum: Scio quod Jesum quæritis crucifixum: non est hic, sed surrexit, sicut dixit: venite et videte locum ubi positus erat Dominus (Matth. XXVIII, 5). O gaudium non solum illis mulieribus, sed omnium fidelium atque credentium renatorum! Surrexit, inquit.