# Sermones [Attributi] 9.3

Leo the Great, Sermones [Attributi], Sermon 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/9.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/9.3

CAP. III. — Sed ut breviter dicam quod olim fuerat præfatum; David ille rex plenus Spiritu sancto veraciter cecinit in psalmo: Resurrexit Dominus tamquam dormiens (Ps. LXXVII, 65). Quid plurima dicam per longum? Sufficiat jam fidei, quod explicare non prævalet sermo. Quis noctis præteritæ gravem laborem, quis diei hujus comprehendere potest splendorem? Dies iste omnibus Christianis immense gaudia propinavit, dum eum nobis Christus cæteris diebus meliorem fecit. Exsultumus ergo, charissimi, et lætemur in eo, quia hæc est dies quam fecit Dominus. Puto enim, fratres, quod iste dies solus magnus dicendus est, et dies in quo verus nobis resuscitatus est dies.Iste enim dies lucet in tenebris, et tenebræ eum non comprehenderunt. Tenebras dico Judæos, qui dum diem Christum negaverunt, lumen quod acceperant perdiderunt: dum enim clamant, Crucifige, cricifige, factæ sunt tenebræ medio die. Ergo quia Judæi Christum per noctem comprehendere voluerunt, inde in tenebris remanserunt. Gentes autem, et incolæ nationes, quæ a tenebris idolorum discesserunt, dies perfici meruerunt, dicente Apostolo; Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum majestatis suæ (Col. I, 13): unde et alio dicit in loco: Filii lucis, inquit, sumus, et filii diei (I Thess.v, 5), non sumus noctis nec tenebrarum: sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Exsultumus ergo, charissimi, omnes cum omnibus, quia hæc est dies quam fecit Dominus.

---

Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml.
