# Sermones de Quadragesima 1.1.1-2

Leo the Great, Sermones de Quadragesima, 1.1.1 to 1.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-de-quadragesima/1.1.1

[1] Hebraeorum quondam populus et omnes Israeliticae tribus, cum propter peccatorum suorum offensiones gravi Philistinorum dominatione premerentur, ut superare hostes suos possent, sicut sacra manifestat historia, vires animi et corporis indicto sibi reparavere jejunio. Intellexerant enim duram et miseram illam subjectionem neglectu se mandatorum Dei et morum corruptione meruisse, frustraque se armis certare, nisi prius vitiis repugnassent. Abstinentes ergo a cibo et potu severae sibi castigationis adhibuere censuram; et ut hostes suos vincerent, gulae illecebram in seipsis ante vicerunt. Factumque est hoc modo ut saevi adversarii et graves domini esurientibus cederent, quos sibi saturos subjugarant. Et nos itaque, dilectissimi, inter multas adversitates et praelia constituti, si similibus remediis uti cupimus, simili observatione curemur. Eadem enim propemodum causa nostra est quae illorum fuit: quoniam sicut illi a carnalibus adversariis, ita et nos a spiritalibus maxime impugnamur inimicis. Qui si donata nobis per Dei gratiam morum correctione vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet; et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis, non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt. [2] Quapropter, dilectissimi, ut omnes hostes nostros superare valeamus, per observantiam coelestium mandatorum divinum quaeramus auxilium, scientes non aliter nos praevalere posse adversariis nostris, nisi praevaluerimus et nobis. Sunt enim intra nosmetipsos multa certamina, et aliud caro adversus spiritum, aliud adversus carnem spiritus concupiscit (Galat. V, 17). In qua dissensione si cupiditates corporis fuerint fortiores, turpiter animus amittet propriam dignitatem, et perniciosissimum erit eum servire quem decuerat imperare. Si autem mens rectori suo subdita, et supernis muneribus delectata, terrenae voluptatis incitamenta calcaverit, et in suo mortali corpore regnare peccatum non siverit (Rom. VI, 12), ordinatissimum tenebit ratio principatum, et munitiones ejus nulla spiritalium nequitiarum labefactabit illusio: quia tunc est vera pax homini et vera libertas, quando et caro animo judice regitur, et animus Deo praeside gubernatur. Haec autem praeparatio, dilectissimi, licet omni tempore salubriter assumatur, ut pervigiles hostes incessabili superentur industria, nunc tamen sollicitius expetenda est, et studiosius instruenda, quando et ipsi subtilissimi adversarii acriori insidiantur astutia. Scientes enim adesse sacratissimos Quadragesimae dies, in quorum observantia omnes praeteritae desidiae castigantur, omnes negligentiae diluuntur, ad hoc utique totam vim suae malignitatis intendunt, ut celebraturi sanctum Pascha Domini, in aliquo inveniantur immundi; et unde eis obtinenda erat propitiatio, inde contrahatur offensio.

---

Leo the Great, SERMONES DE QUADRAGESIMA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leothegreat.html.
