# Sermones de Quadragesima 2.1.1-2

Leo the Great, Sermones de Quadragesima, 2.1.1 to 2.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-de-quadragesima/2.1.1

[1] Licet nobis, dilectissimi, appropinquante festivitate paschali jejunium quadragesimale ipse legitimi temporis recursus indicat, cohortatio tamen etiam nostri sermonis adhibenda est, quae, auxiliante Domino, nec inutilis sit pigris, nec onerosa devotis. Nam cum omnem observantiam nostram ratio istorum dierum poscat augeri, nemo est (ut confido) de vobis, qui se ad opus bonum non gaudeat incitari. Natura enim nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, semper tamen sicut potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. Et haec est perfectorum vera justitia, ut numquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. Quia ergo nemo nostrum, dilectissimi, tam perfectus et sanctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possit, omnes simul sine differentia graduum, sine discretione meritorum, ab iis in quae pervenimus, in ea quae nondum apprehendimus, pia aviditate curramus, et ad mensuram consuetudinis nostrae necessariis aliquid addamus augmentis. Parum enim religiosus alio tempore demonstratur, qui in his diebus non religiosior invenitur. [2] Unde opportune auribus nostris lectio apostolicae praedicationis insonuit, dicens: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Quid enim acceptius hoc tempore, quid salubrius his diebus, in quibus vitiis bellum indicitur, et omnium virtutum profectus augetur? Semper quidem tibi, o anima Christiana, vigilandum contra salutis tuae adversarium fuit, ne ullus pateret locus tentatoris insidiis; sed modo tibi major cautio et sollicitior est adhibenda prudentia, quando idem hostis tuus acriori saevit invidia. Nunc enim in toto mundo potestas ei antiquae dominationis aufertur, et innumera illi captivitatis vasa rapiuntur. Renuntiatur atrocissimo praedoni a populis omnium nationum, omniumque linguarum, et nullum jam genus hominum reperitur, quod non tyrannicis legibus reluctetur, dum per omnes fines terrarum regeneranda in Christo multorum millium millia praeparantur; et appropinquante novae creaturae ortu, spiritalis nequitia ab iis quos possidebat extruditur. Fremit ergo exspoliati hostis impius furor, et novum quaerit lucrum, quia jus perdidit antiquum. Captat indefessus et pervigil, si quas reperiat oves a sacris gregibus negligentius evagantes, quas per procliva voluptatum et per devexa luxuriae in diversoria mortis inducat. Inflammat itaque iras, nutrit odia, acuit cupiditates, irridet continentiam, incitat gulam.

---

Leo the Great, SERMONES DE QUADRAGESIMA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leothegreat.html.
