# Sermones de Quadragesima 2.1.3-4

Leo the Great, Sermones de Quadragesima, 2.1.3 to 2.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-de-quadragesima/2.1.3

[3] Quem enim tentare non audeat, qui nec ab ipso Domino nostro Jesu Christo conatus suae fraudis abstinuit? Nam, sicut evangelica patefecit historia, cum Salvator noster, qui erat verus Deus, ut verum se hominem etiam demonstraret, et impias opiniones totius erroris excluderet, post quadraginta dierum noctiumque jejunium, infirmitatis nostrae in se recepisset esuriem, gavisus diabolus signum se in eo passibilis atque mortalis invenisse naturae, ut exploraret potentiam, quam timebat: Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 2). Poterat utique istud Omnipotens, et facile erat ut ad Creatoris imperium, in quam juberetur speciem cujuslibet generis creatura transiret; sicut, cum voluit, in convivio nuptiali aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9): sed hoc magis salutiferis dispositionibus congruebat, ut superbissimi hostis astutia, non potentia Deitatis a Domino, sed humilitatis mysterio vinceretur. Denique fugato diabolo, et in omnibus artibus suis tentatore frustrato, accesserunt ad Dominum angeli, et ministrabant ei; ut veri hominis et veri Dei, et apud dolosas interrogationes inviolata esset humanitas, et apud sancta obsequia manifesta Divinitas. Confundantur itaque filii diaboli atque discipuli, qui repleti inspiratione viperea, simplices quosque decipiunt, negantes in Christo utramque veram esse naturam, dum aut Deitatem homine, aut hominem Deitate dispoliant, cum unius temporis gemino documento utraque falsitas sit perempta: quia et per famem corporis perfecta humanitas, et per famulantes angelos demonstrata est perfecta Divinitas. [4] Quia ergo, dilectissimi, sicut Redemptoris nostri magisterio edocti sumus, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4; Deut. VIII, 3); dignumque est ut populus Christianus in quantacumque abstinentia constitutus, magis desideret se Dei verbo quam cibo satiare corporeo, prompta devotione et alacri fide suscipiamus solemne jejunium, non in sterili inedia, quam plerumque et imbecillitas corporis et avaritiae morbus indicit, sed in larga benevolentia celebrandum: ut scilicet simus de illis de quibus ipsa Veritas dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Deliciae igitur nostrae sint opera pietatis, et illis cibis qui nos ad aeternitatem nutriunt impleamur. Laetemur in refectionibus pauperum, quos impendia nostra satiaverint. Jucundemur in vestitu eorum quorum nuditatem indumentis necessariis texerimus. Sentiant humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exsulum, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est qui non aliquam possit exsequi benevolentiae portionem. Nulli enim parvus est census, cui magnus est animus; nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet aut pietatis. Numquam merito caret, etiam in tenui facultate, bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediocrum; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium.

---

Leo the Great, SERMONES DE QUADRAGESIMA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leothegreat.html.
