Latin
2.1.5 to 2.1.6
Leo the Great, Sermones de Quadragesima 2.1.5-6
Not analysed yet
[5] In ista autem, dilectissimi, exercendarum opportunitate virtutum, sunt et aliarum insignia coronarum, quae nullo horreorum dispendio, nulla diminutione pecuniae capiantur; si repellatur lascivia, si abdicetur ebrietas, et carnalis concupiscentia castitatis legibus edometur; si odia transeant in dilectionem, si inimicitiae convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat injuriam, si denique dominorum atque servorum tam ordinati sint mores, ut et illorum potestas mitior, et istorum sit disciplina devotior. Hac igitur observantia, dilectissimi, obtinebitur misericordia Dei, et abolito peccatorum reatu, religiose venerandum Pascha celebrabitur. Quod et Romani orbis piissimi imperatores sancta dudum instituta observatione custodiunt, qui in honorem Dominicae Passionis et Resurrectionis altitudinem suae potestatis inclinant, et constitutionum suarum severitate mollita, multarum culparum reos faciunt relaxari; ut in diebus, quibus mundus salvatur miseratione divina, etiam ipsorum supernae bonitatis imitatrix sit aemulanda clementia. Imitentur igitur Christiani populi principes suos, et ad domesticam indulgentiam regiis incitentur exemplis. Non enim privatas leges fas est austeriores esse quam publicas. Remittantur culpae, vincula solvantur, deleantur offensae, pereant ultiones: ut sacra festivitas per divinam atque humanam gratiam, omnes laetantes, omnes habeat innocentes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen. Leo the Great Christian Latin The Latin Library The Classics Page