# De curandis vulneribus sclopettorum 10

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, PETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/10

Quare scrutandum erit, quisnam in hoc negotio melius sen serit. Nam errantium alius ex falsis falsum, & alius ex falsis aliquid veri condidit, inter quos Alphonsum Ferrium, & loannem de vigo in medium ducimus. Hic principiis falsis vtitur, cùm puluerem, ac eius medio vulnus illatum venenosum dicat, ac vstum: curas ve rò quodammodo principiis suis contrarias, vt facilè iudicare poterit quisquis cum iudicio eius scripta legerit. Alphonsus & falsum concludit, & falsa posuit principia, sibi ipsi Alphonsi saepius contraria dicens. Puluerem enim, & ratio. glandem ab eo proiectam, venenosam esse, ex consequenti & vulnus: ostendit autem id „ (refert) eius compositio, constans ex sulphu"ris parte vna, nitri partibus decem, carbonis parte parte vna, sulphur ad quartum caliditatis gradum accedens, nitrum ad finem secundi, ex quibus constat totum compositum, quarto: caliditatis gradu detineri. Haec Alphonsus. ee Quis (quaeso) iudicij tantum expers erit, qui dicat decem partibus aquae mediocriter calidae, vnicam binasve feruentis, si addideris, to tam miscellam feruentissimam reddi?

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
