Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 106
Unproofread scanNot analysed yet
Parcissimè nutriatur, quoad symptomata mala verentur, puta pa natella in iure pulli, vel cum oleo oliuarum dulcissimo, vel oleo amygdalarum dulcium, vel recenti butyro. Potet mulsam, si non abhorreat, aliter aquam cum abundanti saccha ro, &caricis, vel passis vuis, vel liquiritia. Ela pso symptomatum timore, pullinis, vitulinis, caprinis, auiculis, ouis, &similibus, ac vino paucifero parcè nutriatur, sic vt ad consuetudinem paulatim regressum faciat. Animi motus non modò hîc, sed in omnibus reliquis curis cogendos esse supponimus, quemadmodum &moderatos somnos conciliandos, si molestae fuerint vigiliae, vt in vulneribus iuncturarum saepe accidit. Vetùm enimuerò non rarò, praecipuè tamen in vulneribus punctim, vel caesim factis, sanguis collectus, ac coactus in thorace retinetur, qui posteà aegris negotium facessit, ita vt nisi artis peritia succurratur, ad interitum sine spe salutis labantur. Quamobrem fore nunc iustum existimaui, quo ingenio iis opem ferre liceat, explanare, vt eos artifices metu exuamus, qui formidine oppressi, quod ipsa ars potissimùm exigit, minus tentare solent, vt non nullos, quos in hoc casu, ac in aliis, in qui bus non erant exercitati, &monui, &obiurgaui.