# De curandis vulneribus sclopettorum 107

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/107

Quum igitur sic sanguis in thorace remanserit, qui per vulnus commodè educi non potest, vel quia hoc paruum est, & supernis partibus iacet, vel quia in loco est, qui plagae dilatationem sine maioris noxae periculo sufferre minimè potest, vt circa spinam exitus alius tunc parandus est. Sed vt is & in loco minus molesto, & opportunè fiat, idcircò signa indicantia, & locum altum ad institutum hoc priùs exponere licebit. Proinde si sanguis in thoracis cauo collectus fuerit, pondus super septo transuerso semper, dum rectus manebit, percipiet aeger: & si pronus, vel stratus huc atque illuc se circunuoluat, prout mouebitur, illum fluere, ac refluere sentiet: respiratio magis impedita erit, cùm rectus perstiterit, vel si stratus sit in par tem sanam vertatur, sanguinis quicquam, vel puris cum sputo miscebitur, non tamen vt sanguinem per se expuat, nisi pulmo sit vulneratus. Tussis, color faciei ad plumbeum vergens, oculi caui fient, & respiratio quoquo modo putida. Haec cùm apparuerint, sanguinem, vel pus, in thorace esse intellg telligere oportet, exitum liberum postulantia. Pus autem in thorace similiter colligi potest, etiam si ab accepta plaga sanguis illuc minimè descenderit. Ex pure scilicet quod à proprio vulnere paulatim in cauum effluit. Exitus itaque fieri potest inter tertiam & quartam costam, incipiendo ab inferiori parte, vel inter hanc & quintam, vel adhuc inter hanc & sextam: sed supra hanc incommodissimè euacuari potest, quod in thorace continetur: & infra tertiam suspectissima, imò & lethalis est incisio, propter septi transuersi contiguitatem.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
