# De curandis vulneribus sclopettorum 112

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/112

Nec hoc ampliandum esse laudo. Nullius autem frugis erit, sed damni potius. Nam quo maius osculum redditur, ab extrinseco aëre magis laeduntur viscera, vnde & maior red ditur affectus. At si partium dictarum aliqua vulnerata sit, proficiet vtique nihil epigastrij osculum latius reddere. At si glans intus remanserit, & certum signum nullum habeas de laesione dictarum partium, laborandum est, vt educatur, aegro super vulnere decumbente, huc atque illuc se ducente, sic tamen, vt vulneris osculum versus solum è directo prospiciat, mox specillo flexo, prout in vulneris thoracis curatione, dictum est, ab artifice exercitato peruestiganda est, & inuenta educenda. Quòd si inueniri non possit, & vulnus in parte sit, quae dila tationem sine multo discrimine pati possit, ampliandum est per musculorum longitudinem, quantum digitus index facilè possit immitti, sed pro dilatatione instrumentorum omnino acutae cuspidis, expers sit, ne fortuna intestina pungantur. Quo facto iterum aeger super binas mensas paulo inter se distantes reponatur, ac status super vulnus decumbat, & imposito digito, moueatur huc, atque illuc aeger, parte item sauciata, continuò versus solum inclinata. At si inueneris, educas: quòd si non, sinito.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
