# De curandis vulneribus sclopettorum 113-2

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, DE CVRANDIS VVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/113-2

Quò igitur minore motu, minoréque molestia id fiat, instrumentum iam dictum ex aerea lamina, in quo etr isilsis spnn Mmsssal ilisilinj membrum reponitur, scindatur, vel perforetur ea parte, qua vulnus residet, sic vt conmodè hoc videri, curaríque possit, dum simul cum instrumento è strato membrum leuatur: vnde renouatis vnguentis in proprio loco recondatur, sub vulnere nitidum gossipium, vel linteamina munda, quacunque cura innouato, ne sua putredine putridum & vlcus reddat. Praetereà in iis molestae sunt flammulae, quę vtrinque ducuntur: in iis autem ossium asperitates affiguntur, vnde nec sine dolore educi possunt, nec sine magno dubio sauciandi nerui, vel venae lacerandae, quae quandoque illic proximè offeruntur, quae demum magnum negotium exhibent. Quare satius esse assero, exiles cla uos ex molli linteo vnguento illitos immittere, quàm flammulas illas, quae siquidem quandoque & saepe flammam in membris excitant. Purgetur patiens secunda vel ter- Purgatio. tia die ab accepto vulnere: sed ne motu patiens membrum grauetur, praecipuè si sit affectum crus è strato non surgat, sed vasculo sub natibus posito, aluum exoneret, donec Frictioos reunitum fuerit: quod infra dies quadranes. ginta ad minimum fieri, ac reuniri non soLigatulet. Frictiones, ligaturę ve, in contrarias parrae. tes conferent, si ratione administrentur. PriVictus te mis diebus tenuissimo victu, reliquis paulò nuis. pleniore est vtendum, perinde atque virtus, ac morbus ostentant.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
